MENSURA

MENSURA
MENSURA
antiquissima, resdiversas comparans aequansque, Indigentia fuit: in cuius dein locum ex instituto successêre, Mensurarum varia genera, non tantum apud diversas Gentes, sed etiam in eadem saepe, a se invicem non parum discrepantia. Unde Henricus VII Angliae Rex sapientissimus, quantamcumque operam dederit, ut una et eadem in suo regno ubique mensura obtineret, missis hâc fini ad oppida celebriora ratae capacitatis aereis vasculis, quae velut exemplaria Mensurarum essent, impedire tamen neutiquam potuit, quô minus locis non ita multum distantibus permagna hodieque reperiatur Mensurarum diversitas. Sunt autem illae vel Mensurae capacitatis, ut in Scholis loquuntur, quae tum in liquidis tum in aridis, consideratae; putamen ovi pro fundamento habent, ad iustam proportionem observandam: vel Applicationis, quae aliis Intervallorum Mensurae vocantur, quarum fundamentum sunt grana aliquot frumenti iuxta se invicem collocata; vel etiam partes humani corporis, ut inferius videbitur, ubi de celebriorum gentium Mensuris pauca subiciemus. Mensuras vero primus excogitâsse Kainus, ut et pondera, dicitur, utpote lucro inhians et avidus habendi: primus in Graeciam intulisse fertur Pythagoras, etc. Romae Mensurae publicae et Pondera in Capitolio, servabantur: sicut testatur antiquae mensurae Inscr. a doctis vulgata in haec verba: IMP. CAESARE. VESPAS. VI. COS. T. CAES. AUG. F. III: I. MENSURAE. EXACTAE. IN. CAPITOLIO. Ad quas proin, tamquam ad Lydium lapidem, privatorum mensurae exigebantur: quod cum difficile esset, multique ex libidine pondera et mensuras sibi componerent, instituit Valen tinianus. per regiones Urbis universas, pondera, ut in l. 27. scribit Amm. Marcellin. Postea moris fuit, ut acceptas ab Imperatore mensuras et pondera servarent vel Papa vel Senatus: qua de re exstat, Iustiniani pragmatica sanctio, cuius c. 18. iubentur dari vel suscipi specics vel pecunia, in illis mensuris, vel ponderibus, quae beatissimo Papae vel amplissimo Senatui nostra pietas in praesenti contradidit. Atque hae sunt, quae dicebantur Capitolinae vel urbanae mensurae aut Italicae: aliis maiores, quarum velgo usus saltem in certis rebus etiam Romae, nedum in provinciis. Symmachus l. 10. ep. 26. Mille sexcentas auri libras decennalibus Imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas: id est, trutinae largioris examine. At Hieronymus Italicis mensuris opponit castrenses; quae, ut ex illius verbis patet, urbanis erant dimidiô maiores, Hinc, ait duos χόας Atticos facit: quos non appellare possumus duos sextarios Italicos: ita ut hinc mensura sit Iudaici sextarii, nostrique castrensis: cuius sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici. Apud Aristidem Sacrarum 3. Η῾μίνα Βασιλικὴ, videtur esse Capitolina sive Urbana Gemina. Ait enim se, cum propter valetudinem vinô diu abstinuisset, monitum a Deo suo, ut heminam sive Imperatoriam vini biberet. Erat autem hemina Romana sextarii dimidium, qui consuetus modus erat modicorum potorum. Idem ibidem ostendit, antea cum valeret, solitum se bibere alterum tantum, sive sextarium Romanum; quam ipse mensuram cum cotyla confert, cuius erat tum in Asia usus, ubi illa scribebat. De qua cotyla aut non multum dispari, Chrysostomi verba accepit Casaubon, in ad Ephes. c. 5. Οἴνου κοτύλη καὶ ἄρτος εἷς ἀρκεῖ γαςτέρα ἐμπτῆσαι ἀνθρώπου, Cotyla vini et unus panis sufficit hominis ventri replendo, etc. Vide Casaubon, ad Capitolin. in Maximinis, c. 4. et de Mensurae ratione apud Antiquos, fuse disserentem Salmas. ad Solin. p. 688. nec non qui de Ponderibus ac Mensuris accurate scripsêre, Georg. A. gricolam libris 5. quorum primus est de mensuris Romanis, alter de Graecis. Andr. Alciatum, Ioh. Baptistam Villalpandum Comm. in Ezech. l. 3. ubi de Hebraeorum ponderibus, numismatis ac Mensuris agit, Portium, Budaeum, Fuchsium, Glareanum, Gouldmannum Dictionarii sui Appendice, in qua Pondera, Mensuas et monetas Veterum ad ea veducit, quae Anglis sunt in usu. Thom Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. c. 9. etc. nec non infra in voce Quadrantal. De more vero in Mensuris numerandis Veterum, aliquid ubi devoce Kyrieles: et de poena false mensurantium infra ubi de Praecipitio.
ROMANAE LIQUIDORUM MENSURAE
Acetabulum, ab aceto, ut Graecorum ὀξύβαφον, quod in eiusmodi vasculo acetum ad intinctus poneretur: habet sesquicyathum; uncias autem mensurales duas etc dimidiam. Angl. an ounce three quarters, twocharats: tvelve grains and an half Englisch. Amphora, a Graec. ἀμφορεὺς, alias Quadrantal, a forma cubica. Cubus enim est e pede Romano et Iovitacratus, qui servabatur in Capitolio; ut Mensurarum typus: Urnas habet duas, Libras vero 80. Capitur pro Metreta, sed plerumque tunc distinctionis causa adicitur, Attica: Notatur sic q Congius sextarios 6. babet, libras mensurales 10. Eius nota est e. Culeus, Amphoras 20. complectitur. Libras mensurales 1600. Maxima mensura liquoris capax. Cyathus, in Sacrificiis Simpulus, ligulas sive cochlearia continet 40. sescunciam: drachmam et scrupulum mensurales. Eius nota C. V. Hemina, a Graec. ἥμισυ, quartarios 2. continet, uncias mensurales 10. Notatur sic Gap desc: Hebrew S. Libra, quam Galenus μετρικὴν, i. e. Mensuralem vocat, continet uncias 12. eratque vas in oleo metiendo Romanis usitatum, corneâ constans pellucidâ materiâ, et extrinsecus lineis ambientibus in 12. aequales partes divisa. Quibus Mensuris, et earum partibus (quamvis ultra semunciam vix processum) Agricola omnium mensurarum capacitatem aestimat. Quartarius, quia sexctarii pars quarta habet Acetabula duo, Uncias vero mensurales 5. Eius nota est Q. Sextarius, quia sexta pars Congii, Heminas 2. uncias autem mensurales 20. continet. Italicus dicitur respectu Graeci, et Urbicus respectu Castrensis, qui 2. urbicos continet: Sextarius, qui 12 Cyathos capit, in partes easdem cum Libra et Asse dividitur, sed pro semisse Heminam, pro Uncia Cyathum dicunt. Eius nota est Gap desc: Hebrew. Urna, Congios 3. Libras vero 40. continet. Eius signum est q s.
ARIDORUM MENSURAE.
Acetabulum, Cyathus, Hemina, Ligula, vide supra. Modius, a modo, continet Sextarios 16. Libras mensurales
26. et uncias 8. Angl. 14. pints and 14. ounces English, andsomewhat more than a pint. Eius dimidium est Semodios: Trimodium tres Modios capit. Modiolus Plautinus, quantum continuerit, ignoratur, Modii autem nota est Mo. Sextarius, vide supra. Arida Plinius Libris aestimat, quem videl. 18. c. 7.
INTERVALLORUM MENSURAE.
Actus minimus (Rei enim Rusticae Scriptores utuntur Pede, Passu, Actu, Climate, Versu, Actu quadrato, Iugero) longus pedes 120. Latus 4. continet pedes quadratos 480. Actus quadratus, longus et latus pedes 120. continet quadratos pdes 14400. diciturque etiam Mina. Clima, longum et latum pdes 60. continet pedes quadratos 3600. Cubitum et Cubitus est sesquipes. Digitus, Architecti enim utuntur Digitô, Palmô, Pede) latus seu transversus, minima est mensura Vide infra. Gradus, pedes 2. et semissis. Iugerum, longum pedes 240. latum 120. pedes quadratos continet 28800. et in easdem cum Asse partes dividitur. Milliare (Geographi autem Milliari et Passu utuntur) est mille passus, olimque Lapis, item Cippus dictum est. Palmipes est palmorum 5. Est autem Palmus digitorum 4. unciarum vero 3. Passus, a manibus passis, pedum est 5. Pes, palmorum est 3. digitorum 16. unciarum autem 2. Unde fit, ut in partes dividatur, iisdem, quibus Assis partes, nominibus appellatas. Est autem Pes triplex, porrectus, pedis quadrati dimidium: Contractus, pes quadratus: Quadratus, duo pedes porrecti. Hinc Semipes, Sesquipes, Semipedalis, Sesquipedalis, Bipedalis, etc. Apud Columellam quoque Dupondium, pro 2. Pedibus reperias. Versus, longus et latus pedes 100. continet pedes quadratos decem mille. Uncia, est digitus et tertia digiti pars. Unde fit Uncialis et Sescuncialis. Porro Romani, sicur et Graeci, viarum spatia Perticâ, quae Graecis Α῎καινα, pedum 10. fuit, usi sunt. Hinc Δεκάπους Platoni dicitur, et eum sequuto Ciceroni Philipp. 14. decermpeda. Quemadmodum etiam Σταθμὸς Graecis spatium quodcumque, quod ab Exercitu diurnô conficitur itinere, denotavit, sic Latini dixêre: Primis, secundis. etc. castris, ad aliquem locum pervenire.
GRAECORUM GEORGICAE MENSURAE LIQUIDORUM.
Ο῾ Α᾿μφορεὺς, Amphora, 4. continet choas, libras mensuiales 54. ἡ Κοτύλη, Cotyla, acetabula habet 4. uncias mensurales 13. et semissem. ὀ Κύαθος, habet mystra 4. mensurales uncias 2. drachmas 2. ὁ Μετρητὴς, Metretes continet 2. Amphoras, libras mensurales 108. τὸ Ο᾿ξύβαφον Acetabulum, alias τρυβλίον quoque, capit uncias mensurales 13. cum semisse. ὁ Χοῦς, habet Cotylas 12. mensurales libras 13. et semissem.
ATTICAE LIQUIDORUM MENSURAE.
Α᾿ρυςτὴρ, apud Herodotum, mensura est ignotae capacitatis. Κοτύλη, τρυβλίον ἡμίξεςτον, quartarios continet 2. uncias mensurales 9. Aliquando Κοτύλη pro Hemina sumitur, aliquando pro Libra mensurali, apud Plut. pro Sextario Romano. ὁ Κύαθος, Cyathus, conchas habet 2. mystra 4. chemas 5. mensurae sescunciam. ὁ Μετρητὴς, Metreta, choas habet 12. libras mensurales 108. ὁ Ξέςτης, Sextarius, cotylas 2. uncias mensurales 18. capit. Cum pro Sextario Romano sumitur, dicitur ξέςτης Ι᾿ταλικὸς Notatur sic ξ. vel ξε. τὸ Ὀξύβαφον, Acetabulum, habet sesquicyathum, uncias mensurales 2. et drachmas 2. Pocula sunt: ῤυτὸν, capiens 2. choas: ἐλέφας 3. δεῖνος metretam. τὸ Τέταρτον, Quartarius ἡμικοτύλιον, Semicotyla, habet acetabula 2. uncias vero mensurales 4. et semissem. ὁ Χοῦς, Chus, et ὁ Χρεὺς, ἀπὸ τοῦ χύειν, fundere, sextarios sex continet, libras mensurales novem: Et quidem his mensuris maxime Medicos Graecos uti videmus, Galenum, Dioscoridem etc. De Mensuris eorum Georgicis vide intra, in voce Rusticanae.
ATTICAE MENSURAE ARIDOROM.
ὁ Μέδιμνος, Medimnum et us, capit choenices 48. libras mensurales 108. Notatur hôc modô Me. Χοῖν´ιξ, Choenix, μέτρον κατ᾿ ἐξοχὴν dicitur, quasi sit principium omnis mensurae. Habet cotylas 3. vel sextarium 1. et semissem, libras mensurales 2. et quadrantem. Aridorum quoque mensurae sunt Ξέςτης, Κοτύλη, Ο᾿ξύβαφον, Κύαθος, de quibus vide supra.
INTERVALLORUM MENSURAE APUD GRAECOS.
Δάκτυλος, digitus, minima mensura. Δίαυλος, stadia duo conficit. Δόλιχος, stadia 12. Δοχμὴ, palmus, 4. continet digitos. Dicitur etaim Δῶρον τὸ Κλίμα, quoque versus est pedum sexagintas. ἡ Λιχὰςτ, intervallum inter policem et indicem extenso: 10. digitos capit. τὸ Μίλιον, milliare, 8. stadia facit τὸ Ο᾿ρθόδωρον, a carpo ad summum digiti medii intervallum: 11. Digitorum. ἡ Οῤργυιὰ, passus: Spatium, quod ambabus manibus extensis ac pectore metimur. τὸ Πλέθρον, pedum est 100. dimidum Α῎ρουρα. Πυγμὴ, cubitus decurtatus minor, digitorum est 18. ὁ πυγὼν, cubitus decurtatus maior, 20. ὁ Πῆχυς, cubitus, spatium a cubito usque ad summam digiti medii partem, digitorum est 24. ὁ Ποῦς, pes, digitorum est 16. ἠ Σπιθαμὴ, continet digitos 12. τὸ Στάδιον, 600. pedum est. Vide quoque supra.
HEBREAE LIQUIDORUM MENSURAE.
Bath Gap desc: Hebrew βάθος, eiusdem cum Epha capacitatis, decima erat pars Homer, Ezech. c. 45. v. 14. Hin, Gap desc: Hebrew Ι῟να continebat 72. ovitestas, Angl. three quarts, Buxtorf. Lexic. Hieronym. vertit, Sextarium, Levit. c. 19. v. 36. Log, Gap desc: Hebrew λόγος, continet 6. ovi putamina, Buxtorf. Lexic: the fourth part of a Kab, half a pmte, Godwyno. Hieronym. vertit Sextarium: Septuaginta κοτύλην. Nebel, Latin. uter, est Epiphanio mensura 150. sextariorum.
ARIDORUM MENSURAE.
Cab, Gap desc: Hebrew κάβος, continet 24. ovi cortices. Angl. a quart. Minima mensurarum, quarum Scriptura meminit, Cabi quarta pars est, 2 Reg. c. 6. v. 25. Cor, Gap desc: Hebrew κόρος, cum Homer, tantundem capiebat, Ezech. c. 45. v. 14. Gouldmanno continet 2. Lethec, Atticos medimnos 40. libras mensurales 1080. Epiphan. et Hieronum. ei modios attribuunt 30. Septuaginta 3. Atrabas. Epha, Gap desc: Hebrew ὀιφὶ, ὀφὶ, continet 3. Sata, Angl. hals a bushel an a potle. Medimnus Atticus, Gouldmanno. Lethec, Gap desc: Hebrew continet 15. modios, eius mentio Hos. c. 3. v. 2. Godwyn. Omer, Gap desc: Hebrew γόμορ, Iosepho ἀσσαρῶν, capit 1. Cabum, cum dimidio et quinta parte Cabi: decima pats Epha, Exodi c. 16. v. 36. Godwyn. Gouldmanno 7. Atticos sextarios et 5. sextarii partem continet. Homer vero, Gap desc: Hebrew a, voce Chamor, i. e. Asinus, quia tantum continet, quantum asinus ferre potest, capit 10. Epha. Ezech. 45. v. 11. Seah, Gap desc: Hebrew σάτον, satum, a Latinis Interpretib. Modius communiter redditur, continet que 6. Cabos, Angl. a gallon and half, Godwyn. Gouldmanno 3. Omeres et tertiam unius partem tenet, Chosas Atticas 4.
INTERVALLORUM MENSURAE.
Amma, Gap desc: Hebrew Latin. Cubitus, fuit quadruplex: quorum. Communis, Graece πῆχυς, continet sesquipedem, seu 15. digitos. Sacer, alterô maior erat. Regius, tribus digitis communem excedebat. Geometricus 6. communes complectitur, qui in Arcae Noabi exstructione dicitur fuisse observatus. Cheleb, Gap desc: Hebrew i. e. Funiculus, Graece σχοῖνος, in agrorum dimensione usitatus, quam longus fuerit, ignoratur. Apud Aegyptios 60. stadiorum, Marino tantum 40. fuit. Eosdem una cum Persis parasangis pro schoenis et vicissim usos esse, ex Strabone et Plinio patet. Etsbang, Gap desc: Hebrew i. e. Digitus seu pollex, minima mensura, continet latitudinem 6. granorum frumenti prope se invicem positorum. Proprie tamen quatuor digiti tres constituunt pollices: Iunius in Ezech. c. 40. v. 5. Kaneb, Gap desc: Hebrew i. e. Arundo, longa 6. cubitos regios et palmum, in aedium exstructionibus adbibebatur: aliter Canon Indubitata ac certa Mensura. Milliare, Hebr. Barath, quod proprie prandium denotat, spatium significavit, quod dimidiô diei peragrari potuit, quantum nempe inter prandium et prandium intercedit. Eius mentio Genes. c. 35. v. 16. ubi Graeci reddunt Χάβραδα, an a Cibrath, quod Hebr. dimidium diei sonat. Paegnam, Gap desc: Hebrew i. e. pes, 12. continet pollices. Palmus duplex, minor Hebr. Tophach, Graece Παλαιςτὶς, 4. erat, secundum quosdam, trium digitorum: maior Hebr. Zereth, Graec. σπιθαμὴ, Latin. Spithama, ac Dodrans, spatium significat, inter pollicem ac in dicem extensos interceptum. Stadium in N. T. saepe memoratum, efficit 125. passus, seu 8. millaris partem: Tophach, vide paulo supra, Palmus. Tsagad, Gap desc: Hebrew i. e. passus. Zerah, i. e. dodrans seu spithama, Vide paulo supra. Palmus Apud Persas regius cubitus digitorum fuit 27. Parasanga, stadiorum 30. etc. Apud arabas, Cuathum fuit cythus: Corboni, Hemina: Dorach Italicum, amphora Roman. Falgerim, Cochleare: Iohem, congius: Keiliatti, quartarius: Kift, sextarius: Mustarum, mystrum: Rasfuff, acetabulum: Rotulus libra mensuralis etc. Vide Auctores supra memorator, ut et infra Milliare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • mensură — mensúră s. f., pl. mensúre Trimis de siveco, 12.10.2006. Sursa: Dicţionar ortografic  MENSÚRĂ s.f. Dimensiunile unui instrument muzical, raportul dintre diferitele lui părţi componente. [< lat. mensura – măsură]. Trimis de LauraGellner, 05.06 …   Dicționar Român

  • mensura — (Del lat. mensūra). f. medida …   Diccionario de la lengua española

  • mensura — index measurement Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • mensura — s. f. 1. Medida. 2.  [Música] Compasso …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • menšura — mènšura ž DEFINICIJA pov. reg. sultanski dekret, izdavao se visokim državnim ili vjerskim djelatnicima u Osmanskom Carstvu kao ovlaštenje da mogu obavljati povjerenu im dužnost ETIMOLOGIJA tur. menşur ← arap. mänšūr ← näšr: rasprostirati …   Hrvatski jezični portal

  • mensura — (Del lat. mensura.) ► sustantivo femenino Acción y resultado de mensurar. SINÓNIMO medida * * * mensura (del lat. «mensūra») f. *Medida. * * * mensura. (Del lat. mensūra). f. medida. * * * ► femenino Medida. Ús. también en composición …   Enciclopedia Universal

  • Mensūra — Sp Mensūrà Ap La Mensura L k. R. Kordiljeroje, C Kolumbija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Mensura District — Mensura   District   Country  Eritrea Region Gash Barka …   Wikipedia

  • mensura — (pop.). Flujo menstrual, menstruación …   Diccionario Lunfardo

  • mensura — лат. [мэнзу/ра] мензура, т. е. мера: 1) отношение поперечн. сечения звучащей трубки инструм. к ее длине 2) длительность нотных знаков в мензуральной нотации и их соотношения …   Словарь иностранных музыкальных терминов

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”